- JADERA
- JADERAurbs Illyrici, Zara Italis, Zadar Slavis, Liburniae caput, permunita, undique mari cincta. 100. mill. circiter a Pola, 40. a Sibencio in Occ. Archiepiscopal. cui subsunt Senia, quae Austriacis paret, Enona, Absorus, Arba, Vegia et Scardona:Antea sub Hung. Rege nunc sub Venetis. Pop. Iadertini Plin. l. 3. c. 21. et Hiadertini Hirtio. Hinc regiunc. adiacens Comit. Iaderae, vulgo Contado di Zara. Addo, quod urbs Colonia fuit Romana, ut ex Inscr. hac patet:IMP. CAESAR. DIVI. F. AUG.PARENS COLONIAE MURUMET TURRIS DEDITTI. IULIUS OPTATUS TURRESVETUSTATE COnSUMPTASIMPENSA SVA RETITVIT.Longe amplior olim, ut ex reliquiis Arcus antiqui, quibus porta S. Chrysogoni hodie ornata est, illuc e loco quadrantis horae spatio distante delatis, pater, quibus haec inscripta: MELIA ANNIANA IN MEMORIAM Q. LAEPICI Q. F. SERG. BASSI MARITI SVI EMPORIUM STERNI ET ARCUM FIERI ET STATVAS SUPERPONI TEST. IUSSIT EX HS. DC DXX. P. R. cum hodie murorum ambitus duo milliaria Italica aegre impleat, nec incolarum numerus ultra 5. aut sex hominum milia aslurgat. Prope Templum Graecorum, quod S. Eliae vocant, rudera visuntur Templi Iunonis cogn. Augustae, uti Inscr. in vicinia docet. Ibidem Amphitheatrum fuerat, cuius hodie nihil superest: Aquae ductus vero a Traiano Imp. constructi, cuius ope aqua a decem milliaribus urbi illata, vestigia nonnulla conspiciuntur etiamnum. Ceterum urbem, qualis hodie est, Marinus Sanutus Venetus, refecisle legitur, ante aliquot saecula, in seq. disticho, quod Inscriptioni supra dictae subiectum ita sonat,Urbe hac praefectus Sanuta ex prole Marinus,Me struxit tandem Veneto dominante Senatu.Vide Iac. Spon. Itin. Part. I. p. 86. et seqq. ubi inter alia, iconismum reliquiraum Arcus praefati, et indiculum operum excellentissimorum Pictorum, qui in Aedibus sacris ibi visuntur; et Part. 3. p. 73. et seqq ubi praeter Inscriptiones iam indigitatas, reliquas quoque, quae Iaderae supersunt, inter quas una Isidi Serapidi Libero Liberae sacra, exhibet. Idem cives Iadestinos, non Iadertinos, in antiquis monumentis frequenter appellari observat ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.